- MANCEI
- MANCEIex Gall. Mansois, dicuntur apud Raim. de Agiles in Hist. Hierosol. qui alias Cenomanenses: quâ voce indigitati sunt Denarii, in hac urbe olim cusi, in quorum una parte scriptum erat, SIGNUM DEI UM: in altera, MONETA CENOMAN. apud Car. du Fresne in Glossar. in voce Moneta Baronum, Vide quoque supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.